- LEAENA
- I.LEAENAAmbraciotis olim pro Numine fuit: quos eam velut libertatis suae vindicem honorâsse, testatur Aelian. idque hac occasione, quod, qui tyrannidem apud illos invaserat, leaenae catulis suis cinctae obviam factus, ab ea esset discerptus. Quo respexit Ovid. in Ibin: v. 501.Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,Sitque Paphagtae causa leaena necis.Ubi Tyranno nomen facit Paphages: nisi is Phacyllus; eoque Phacyllus rescribendum: quod Ianus Parrhasius censet Ep. 8 Et Aelian. quidem, de Ambraciotis dicere contentus est, τιμῶσι, honorant: Gillius vero reddidit, summâ religione colunt. Cui favet Clem. Alexandrin. qui in Protrept. tradit, oves pro Numine habitas a Samiis, item mustelas a Thebanis. Ubi de Ambraciotis quidem nihil: sed cum Aelian. l. c. Ambraciotas iungat et Samios; idem honoris utrobique intelligendum videtur. Ac forte Sapientes ovem, lupum, Leaenam, ut anathema, honorârunt: vulgus insipiens coluit, ut Numina. Vide Gerh. Ioh. Voss. de. orig. et progr. Idol. 1. 3. c. 75. Plura vero de hoc animalium, post marem suum, quem tamen robore ac feritate aequare, imo et superare, dicitur, nobilissimo, invenies apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 1. et seqq. E quo unum hoc adicio: Naturam providisse, ne in generis humani perniciem haec fera nimium sobolesceret, atque inde esse, quod leaena in tota vita semel pariat, nec nisi unicum catulum, tradunt Herod. l. 3. c. 108. Antigon. Hist. 25. Horus Hieroglyph. l. 2. c. 78. qui leaenae hieroglyphico mulierem uniparam ab Aegyptiis denotari addit; a Patribus, Basil. in Hexaem. et Epiphan. qui S. Virginem θεοτόκον Mariam hac in parte cum leaena confert. Etiam causa adicitur, nempe quod haec fera pariens Aelian. Var. Hist. l. 10. c. 3. uterum catuli unguibus laceratum, und cum fetu emittat. Sed hoc ut fabulosum reiciunt magm Auctores, Aristot. Hist. Anim. l. 6. c. 31. Plin. l. 8. c. 16. Philostrat. in Apollonio l. 1. c. 16. Alii: multique plures uno illam parere docent. Oppian. Cyneget. l. 3.Βάξις ἄῤ ἀτρεκέως ἀνεμώλιος, ὡς ἕνα τίκτει,Fama est omnino inanis quod unum pariat.Quod ipsum commentum A. Gell. l. 13. c. 7. ex Hometorefellit, qui Iliad, ρ. et σ. leones ait plures gignere atque educare catulos. Vide his longe potiores testes Ezech. c. 19. v. 2. et Nahum c. 2. v. 12. Intrim non constat satis, quoties leaena parere aut quot catulos edere soleat in uno partu. Plurimi tradunt, eam quinquies ferre uterum, et quinque vel sex catulis primo partu editis, ad unius partum per gradus venire. Aristot. de Gener. Anim. l. 3. c. 1. et 10. solin. Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 34. Oppian. Venat. l. 3. Alii. Hinc. Phile c. 32.Λέαινα δὲ, κράτιςτε, πεντάκις κύει,Καὶ πέντε μεν` τὸ πρῶτον, εἶτα δὶς δύο,Καὶ τρεῖς ἐφεξῆς, τῷ τετάρτῳ αὖ δύο.Καὶ σκύμνον ἁπλοῦς εἰς τὸ πέμπτον ἐξάγει.Εἶτα τίθεται κλεὶς τῆς γονῆς ταῖς ἐξόδοις κλ.Leaena autem, ô optime, quinqueis parit,Et quinos quidem primum, dein bis binos,Postea ternos, quarto autem partu binos,At catulum simplicem quinte producit.Sic ponitur clavis generationis egressibus etc.Quam tamen rem tanto consensu a Vett. traditam, recentiorum nemo confirmat: et cum scirer Philosophus, in patriae suae leonibus nihil tale observari, id Syris solum tribuit, Hist. l. 6. c. 31. Potius fortê id, quod idem Bochart. ex vet. Auctore laudat, Τίκτει ὦς ἐπιτοπολὺ δύο, τὰ μεν´τοι πλεῖςτα ἔξ, τίκτει ἐνίοτε καὶ ἐν. Geminos parit ut plurimum et ad Iummum sex, nonnumquam etiam unum. Apud Philostrat. tamen ingens leaena, circa Ctesiphontem, σκύμνους ἀνατμηθεῖσα ὀκτὼ εἶχεν, Caeso ventre octo catulos habere reperta est etc. Hoc certum, summum eius erga scymnos suos amorem esse. Stat. Theb. l. 10. v. 408. et seqq.Ut Lea, quam saevo fetam pressêre cubiliVenantes Numidae, natos erecta superstatMente sub incerta, torvum ac miserabile frendens:Illa quidem turbare globos et frangere morsuTela queat, sed prolis amor crudelia vincitPectora, et a meaia catulos circumspicit ira.Ad quem l Vide Animadvers. Casp. Barth. ubi plura hanc in rem.II.LEAENAnomen Atheniensis scorti. Haeclinguam morsu abscidit, ne complices coniurationis Harmodii et Aristogitonis contra Pisistratum ederet: statuâ Leaenae elinguis ab Atheniensibus honoratâ. Plin. l. 34. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.